Sir 50

1Simon Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. 2Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio et excelsi parietes templi. 3In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. 4Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione. 5Qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis: et ingressum domus, et atrii amplificavit. 6Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet. 7Et quasi Sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. 8Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis. 9Quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne. 10Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. 11Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis. 12In ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum. 13In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram. Et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, 14sic circa illum steterunt quasi rami palmae, et omnes filii Aaron in gloria sua. 15Oblatio autem Domini in manibus ipsorum, coram omni synagoga Israel: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi regis, 16porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvae. 17Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso principi. 18Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt, et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. 19Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. 20Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. 21Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usquedum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. 22Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari: 23et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei. 24Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: 25det nobis iucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos: 26credere nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis. 27Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens, quam oderim: 28qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus, qui habitat in Sichimis. 29Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach Ierosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. 30Beatus, qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. 31Si enim haec fecerit, ad omnia valebit: quia lux Dei, vestigium eius est.
Copyright information for VulgS